#Gen. XL#alii ponunt tria flagella, vel tres propagines, quod idem est
Accidit autem ut pincerna regis, et pistor in eumdem carcerem mitterentur, et Joseph ministrabat eis. Videruntque ambo somnium nocte una. Quos cum mane vidisset Joseph tristes, sciscitatus est ab eis causam doloris: cumque accepisset pro somnio eos dolere, ait: Referte mihi quae vidistis. Nunquid non Domini est interpretatio, id est nunquid adjutorio Dei non potest interpretari? Et ait praepositus pincernarum: Videbam coram me vitem, et in ea tres fundos oculos, scilicet unde funduntur palmites, et paulatim crescere gemmas, et post flores uvas maturescere, premebamque uvas in calicem Pharaonis, quem tenebam, dabamque poculum Pharaoni. Et ait Joseph: Deus dedit in bonum hominibus usum vini unde et ipsi libatur, solvit lites et tristitias, et bona est ejus visio: Tres autem propagines tres sunt dies, post quos restituet te Pharao in gradum pristinum. Memento mei dum bene fuerit tibi, ut suggeras regi, ut educat me de isto carcere, quia de terra Hebraeorum furto sublatus sum, et hic innocens in lacum missus sum. Tunc ait Pistor: Vidi quod haberem tria canistra farinae super caput meum, et in superiori me portare cibos, qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. Josephus vero ait: duo canistra plena panibus, tertium vero obsonio variisque cibis quales solent regibus ministrari. Graecus habet, tria canistra codritorum, id est panum secundorum, et potuit esse quod etiam in superiori essent panes secundi, super quos essent panes primi, de quibus edebat Pharao. Et ait Joseph: Mallem me esse interpretem bonorum. Tres adhuc dies sunt, post quos Pharao suspendet te in cruce, et comedent aves carnes tuas. Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat, et inter epulas recordatus est magistri pincernarum et pistorum principis; pincernae restituit in locum suum; pistorem vero suspendit in patibulo; oblitusque est pincerna interpretis sui.